LUGDUNUM

LUGDUNUM
LUGDUNUM
Gallis Lyon, Hispan. Leon di Francia, Italis Lione, Anglis Lyons, emporium totius Gall. Celt. longe celeberrimum, a quo ea pars Galliae Lugdunensis dicta est; a L. Munatio Planco, dum Galliae Comatae praeesset, conditum, in collesupra confluentem Rhodani et Ararisimminente: ubi etiam hodie non obscura antiquae urbis exstant vestigia. Habuit haec urbs templum insigne, communi Galliae totius impensâ exstructum, et Caesari Aug. consecratum eâ parte ante urbem, ubi amnes confluunt: ibiqueve ara dignitatis eximiae erat gentium sexaginta titulo insignis, dicatis ibi totidem gentium simulacris. Ad hanc aram a Caligula Caes. teste Suet. ineo c. 20. institutum fuit certamen Lazinae, Graecaeque facundiae, idqueve eâ lege, ut victoribus victi praemia conferrent, eorumqueve laudes componere cogerentur. Qui vero maxime displicuissent, seripta sua spongiâ linguâve delere cogebantur, nisi ferulis verberari, aut flumine proximo mergi maluissent. Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 42.
—— ——— ——— Et sic
Palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem,
Aut Lugdunensem Rhetor dicturus ad aram.
Haec autem urbs tam insignibus, totqueve egregiis ornamentis nobilitata, teste Senecâ in Ep. sub imperio Neronis, centesimo Anno a quo fuerat condita, unâ nocte conflagravit. Hodie urbs est permunita et Archiepiscopal. ad confluentes Araris in Rhodanum. 100. leuc. a Lutetia in Austr. uti 22. a Cabillone, 5. a Vienna in Bor. uti 36. ab Avenione, et 60. ab Augusta Taurinorum in Occ. In prov. Lugdunensi est, in ipso limite Delphinatûs, a quo Rhodano separatur. Baudr. In vett. inscriptionibus Colonia Claudia Copia: Herod. ingens et beata civitas: Ptol. Illustvis metropolis: Sidonio Apollinari Rhodanusia, quod nulla ei ad Rhodanum par, vocitata est. Romani inprimis hanc urbem, utpote maxime opportunam, excoluêrunt, ibi Granario et Emporio celeberrimo instituto. Postquam Plancus huc coloniam deduxit, Aug. integrum in ea triennium commoratus, ibi templum condidit, et Sodales Augustales instituit. Caius dein Caligula varios hîc ludos, vide supra, celebrari iussit, et post retro memoratum incendium, munificentiâ Neronis, reparata est. Praeter Claudium Imp. Germanici quoque, Caracallae et Getae patria, sedesqueve Nobilium, et in quavis scientia celeberrimorum Virorum receptaculum semper fuit. Interim a Severo Imp. quod Albino adhaeserat, duriter habita et magna ex parte exusta est, Christianis inprimis crudelissime tractatis. Ibidem Magnentius tyrannus, audito Constantium adventare, propriis, Gratianus vero Andragathi manibus cecidit. Maioranus postea, Sidonii Apollinaris precibus motus, urbi pristinum decus reddidit. Nihilominus iterum Alemannorum, Gothorum, et Saracenorum tandem Sec. 8. incursionibus Fortunae vices sensit: et Praet. Sec. bello civili flagrante, varia experta est. Rerum hîc Romani primum Domini fuêre, usque ad Honorium, sub quo Stilicho illam, ob opem contra Gothos fortiter praestitam, concessit Burgundionibus, qui regni eam sui constituêre caput. Postea ad Francos pervenit, circa A. C. 532. quo Clodomirus, Sigismundum Regem necavit, huiusque fratrem Gundemarum Childebertus et Chlotarius regno pepulêre. A. C. dein 955. a Francis data est Conrado I. Regi Burgundiae Transiuranae, cui Mathildis Lud. IV. Regis filia nupserat: Sed post mortem Rodulphi III. Regis cum Burgundiae regnum misere discerperetur, Archiepp. Lugdunenses et Comites Forestii, diu inter se de iure in urbem colluctatisunt: mansêruntqueve superiores Comites usque ad A. C. 1173. quo Guido II. et Guido III. pater et fil. Guichardo Archiep. cessêrunt. Post haec, variis turbis agitata civitas fuit, cives inter et ministros Praesulis ortis saepe dissidiis, usque ad tempora Phil. Pulchri Regis qui a Petro Sabaudo Archep. ius saecularenactus est; quo tempore Consulatus initium sumpsit: Postquam civibus favens contra Praesulem Phil. III. Rex potestatem illis publice conveniendi indulsisset. Sic a Phil. IV. veniâ 12. Senatores, quibus Cos. praesideret, quotannis eligendi impetratâ, usi sunt Lugdunenses hoc regimine, usque ad A. C. 1595.
quo Henr. IV. Praefectum Mercatorum Prevot de Marchands, et quatuor Scabinos Eschevins instituit, Consulatu, cui Car. VIII. A. C. 1495. ius Nobilitatis concesserat, antiquato. Eccl. Lugdunensem S. Photinus et S. Irenaeus fundâsse dicuntur, Galliaeque Primas Archiep. est, a tempore Greg. VII. circa A. C. 1079. Ei suffragantur Epp. Augustodunensis, Lingonensis, Cabillonensis, et Matisconensis: Templum prim. S. Ioh. Baptistae sacrum est. Clem. hîc V. A. C. 1305. coronatus est, in praesentia Franciae, Angliae et Arragoniae Regum, Concilia quoque
varia habita, inprimis A. C. 1245. sub Innoc. IV. contra Frid. II. Imp. quem cum quidam eo accersendum esse sentirent, deprecatus est Pontifex, nondum sibi sat animi esse ad martyrium subeundum causatus, et A. C. 1274. a Greg. X. ad Latinam Eccl. cum Graeca uniendam. Praecedente Sec. Euangelicam doctrinam non pauci incolarum amplexi sunt, quorum hodie non exiguus numerus, in loco S. Romain, bihorio ab urbe distante, sacra sua obeundi veniam habent. Lugdunum olim dicta fuit Lugduna Steph. Eam peculiari libello deseripsit Symphorianus Campegius et Gallicâ linguâ Lugdunensem Historiam prolixe persecutus est G. Paradin. Lug vero, unde Lugduno nomen, corvum exponit Clitophon Rhodius Historicus, qui τῶ κτίσεων, sive Originum libros scripsit. Ex quorum 13. haec citantur apud Plutarch. l. de fluviis in Arari, Cum Momorus, et Atepomarus a Seseroneo regno deiecti, in eo colie ex Oraculi praecepto urbem aedificare vellent, iactis iam fundamentis, corvi subite apparentes, expansis alis arbores quae circa erant replevêre; Momorus autem augurii callentissimus, civitatem Lugdunum vocavit. Λοῦγον γὰρ τῇ σφῶν διαλέκτῳ τὸν κόρακα καλοῦσι, δοῦνον δὲ τὸν ἐξέκοντα: Lugum enim linguâ suâ corvumvocant, Dunum vero locum eminentem. Vide praeter vett. Scriptores Sidon. Apollin. l. 1. Ep. 5. Gregor. Turonensem l. 1. et seqq. Symphor. Campegium de Hier. Eccl. Lugd. Gul. Paradin. Memoir. de l' Histoire de Lyon. Claud. de Rubis, Ioh. de S. Aubin. et Menestrier. Hist. de Lyon. M. de Marca de Prim. Lugd. Iac. Severtium Chron. Hist. Praesul. Lugd. la Mure, Hist. Eccl. dis Diocese de Lion, aliosque laudatos Morer. Dict. Hist. ubi prolixe de celeberrima bac, urbe agit, ut et infra in voce Lugdunum Segusianorum. Eiusdem crebra in vett. nummis mentio, ut apparet ex notis, APLC. CLC. LUG. LUGD. LUGPS. MNLB. PL. PLC. PLG. PLM. PLN. RSLC. in iis occurrentibus. Nempe Lugdunum, inter Gallicae Monetarias officinas prima fuit, Not. Imp. legiturqueve in nummo aereo Iuliani, sub bove in eo efficto, LUGD. OFF. S. h. e. hugdunensis officina signavit. Vide hîc passim. Quae Praet. Sec. turbis intestinis Galliae hîc gesta, exhibet Thuan. in Hist. Iul. Caes. Scalig. de illa:
Flumineis Rhodanns quâ se fugat incitus amnis,
Quaqise pigro dubitat flumine mitis Arar,
Lugdunum iacet, antiquo novus orbis in orbe,
Lugdunumqueve vetus orbis in orbe novo;
Quod nolis, alibi quaeras; hîc quare, quod optas,
Aut hîc, qut nusquam vincere vota potes.
Strabo l. 4. p. 177. 186. et 208.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Lugdunum — bezeichnet: in der Antike: Stadt in Gallien, heute Lyon in Frankreich Lugdunum Clavatum, heute Laon, Departement Aisne, Frankreich Lugdunum Convenarum, die Hauptstadt der Konvener, heute Saint Bertrand de Comminges,Departement Haute Garonne,… …   Deutsch Wikipedia

  • Lugdūnum — (a. Geogr.), celtischer Städtename, soll Rebenhügel bedeuten, bes. 1) Stadt im Lugdunensischen Gallien, am Zusammenfluß des Arno u. Rhodanns, wurde 13 v. Chr. römische Colonie u. erhielt det Namen Copia Claudia Augusta; unter Augustus wurde sie… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lugdūnum — Lugdūnum, s. Lugudunum …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Lugdunum — Lugdūnum, lat. Name für Lyon; L. Batavōrum für Leiden …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Lugdunum — Pour les articles homonymes, voir Lugdunum (homonymie). Lugdunum Site antique de Lyon …   Wikipédia en Français

  • Lugdunum — This article is about the city in Gaul; for other uses of Lugdunum, see Lugdunum (disambiguation) Colonia Copia Claudia Augusta Lugdunum (modern: Lyon, France) was an important Roman city in Gaul. The city was founded in 43 BC by Lucius Munatius… …   Wikipedia

  • Lugdunum — Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet fidedignas. Puedes añadirlas así o avisar …   Wikipedia Español

  • Lugdunum — Sp Liònas Ap Lyon Sp ist. Lugdūnas Ap Lugdunum lotyniškai L Ronos dep. c., R Prancūzija …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Lugdunum (disambiguation) — Lugdunum is the name of :* Lugdunum, now Lyon, France * Lugdunum Convenarum, now Saint Bertrand de Comminges, France * Lugdunum Clavatum, now Laon, France * Lugdunum Batavorum, near KatwijkLugdunum may refer to: * Langres * Lansberg * Lens, Pas… …   Wikipedia

  • Lugdunum (desambiguación) — Lugdunum fue el nombre de varias ciudades celtas, de las cuales la más importante es Lyon. Francia Lugdunum: Lyon, Ródanos. Lugdunum Clavatum: Laon, Aisne. Lugdunum Consoranorum: Saint Lizier, Ariège. Lugdunum Convenarum: Saint Bertrand de… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”